monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9 > Genesis, 28 > sectio 34 > sectio 6 > Regum I, 17 > sectio 8 > 28 > Psalmi, 38 > Zacharias, 9 > 16 > 16
    >>> XVII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, CAPUT XVI.

1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem.
2 Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. In villico hoc quem Dominus eiiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint.
3 De quibus etiam dicit quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam [Matth. X]. Sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus si laudari potuit ille a Domino cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt.
4 Sicut etiam de iudice iniquitatis qui interpellabatur a vidua comparationem duxit ad iudicem Deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. Villici sane vocabulo dicimus eos qui pecunias habent, non iam dominos suae, sed alienae potius rei dispensatores esse putandos. Qui si iuxta huius servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae tempus praeviderint, facile terrenorum omnium delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquirendis in futuro quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt.
5 Qui multa secum anxius pertractando, quid faciam? inquit: Fodere non valeo, mendicare erubesco. Ablata quippe villicatione, fodere non valemus, quia, finita hac vita, in qua tantum licet operari, nequaquam ultra bonae conversationis fructum, ligone devotae compunctionis licet inquirere. Mendicare, confusionis est. Illo scilicet pessimo genere mendicandi quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae, ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur [Matth. XXV]. Et de quo Salomon ait: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Proverb. XX).
6 Convocatis itaque singulis debitoribus Domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. At illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Cadus Graeca amphora est, continens urnas tres. Corus vero modios triginta complectitur. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in levitas Iudaeus quisque operatur in Christi Ecclesia abundet iustitia eius super Scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent, sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus.
7 Aut certe duplicet decimas, ut duas decimas dando, superet impendia Iudaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet quod omnis qui indigentiam cuiuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia, vel certe ex quinta parte; quantum viginti, vel quinquaginta ad centum sunt, allevaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus.
8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset. Quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Audiant sapientes huius saeculi, ut stultam sapientiam deserere et sapientem Dei stultitiam discere queant, quanti eorum sapientiam divina aequitas aestimaverit, quos non vere prudentes, sed in generatione sua prudentes esse commemorat.
9 Iuxta hoc quod alibi dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismet ipsis prudentes [Isai. V]. Nec non et amatores aeternae vitae, filios lucis appellando, non aliud eos qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, quam filios arguit esse tenebrarum. Filii autem lucis, et filii huius saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis.
10 Cuius enim quisque agit opera, eius cognominatur et filius.
11 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Mammonam iniquitatis ob hoc appellat istam pecuniam quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur. Nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae.
12 A iustis vero cum haec possidentur, est quidam ista pecunia, sed non sunt illis divitiae, nisi coelestes et spiritales. Quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseris, beatitudinis copia ditabuntur. Si autem hi qui praebent eleemosynam de iniquo mammona faciunt sibi amicos a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi qui spiritales largiuntur epulas, qui dant conservis cibaria in tempore suo, certissima debent spe summae retributionis erigi?
13 Qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. Et qui in modico iniquus est, et in maiore iniquus est. Sunt qui viscera pietatis et opera misericordiae quae proximis debentur ignorantes, merito se tamen castitatis, vigiliarum, longae orationis, plenae fidei, ieiuniorum, caeterarumque virtutum quae Dei dilectio gignere solet, veraciter fideles existimant; sed, ipso iudice attestante, qui fidelis est in minimo, id est, in pecunia cum paupere participanda, et in maiore fidelis est, illo videlicet actu, quo specialiter adhaerere Creatori, et unus cum eo spiritus effici desiderat.
14 At qui temporalia quae possidet recte dispensare dissimulat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet, evacuat. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quo modo potest diligere [I Ioan. IV]? Et sicut idem dicit: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo [I Ioan. XIII]?
15 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod vestrum est quis credet vobis? De iniquo mammona, quod divitias malorum significet, supra explanatum est. Quarum mentionem Salvator faciens alibi dicit quia fallacia divitiarum suffocat verbum [Matth. XIII]. Veras autem divitias, vel ipsa aeternae vitae gaudia, de quibus scriptum est: Quae divitiae haereditatis eius in sanctis [Ephes. I], vel virtutum spiritalium, quibus ad vitam pervenitur, copiam significat.
16 De quibus dicit Isaias: Divitiae salutis, sapientia et scientia. Timor Domini, ipse thesaurus eius [Isai. XXXIII].
17 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Alienae sunt a nobis huius saeculi facultates, id est, extra naturam sitae. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possimus. Nostra autem possessio, regnum coelorum. Nostra vita, Christus est. Nostrae opes sunt spiritalium operum fructus.
18 De quibus Salomon ait: Redemptio animae viri, propriae divitiae eius (Proverb. XIII). Arguit ergo Pharisaeos fraudis et avaritiae, qui quoniam in facultatibus suis fideles non fuerunt, communia Conditoris bona privatim habere malentes, nec Christum accipere meruerunt, quem publicanus ille, cuius paulo ante memini, Zachaeus, ut acquirere posset, dimidiam partem bonorum suorum obtulit.
19 Nemo servus potest duobus dominis servire. Quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu, non in affectu possidemus.
20 Aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Haec verba diligenter consideranda sunt. Nam qui sint duo domini, consequenter exponit dicens:
21 Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano, non posse simul mammonae, hoc est divitiis Christoque serviri. Et tamen non dixit: Qui habet divitias, sed qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus. Qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut Dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps huius saeculi a Domino dicitur. Ergo aut unum odiet, et alterum diliget, ut fieri debet. Odiet scilicet diabolum, diliget Deum.
22 Aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur. Contemnet autem Deum, non dixit Odiet, sed sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adiicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est [Eccl. V].
23 Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum. Monebat quidem Dominus scribas et Pharisaeos, qui non superbe sapere, non de sua iustitia praesumere, sed et peccatores publicanosque recipere poenitentes, et sua quae forte inciderent eleemosynis peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis et parcimoniae, duas maxime deridebant ob causas.
24 Quia scilicet vel minus utilia, neque unquam facienda quasi noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se iam facta superfluus ingereret.
25 Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus. Deus autem corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Iustificant se coram hominibus, qui peccatores quidem quasi infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos quasi perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes eleemosynarum remedio opus habere non credunt.
26 Sed haec noxii tumoris altitudo quam sit iuste damnanda, videt ille qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
27 Lex et prophetae usque ad Ioannem, ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. Disputantem contra philargyriam Salvatorem Pharisaei deridebant, quasi contraria legi prophetisque praeciperet, ubi multi et ditissimi fuisse, et tamen Deo placuisse legerentur; sed et ipse Moyses populum quem regebat, si legem sequeretur, omnibus quae terra gignit, bonis abundaturum, si autem negligeret, peste, fame, inopia, cunctisque malis praediceret esse feriendum.
28 Quibus ille occurrens, ostendit inter legem et Evangelium, sicut promissionum, ita et praeceptorum non minimam debere esse distantiam, et maiora quidem propter regnum coelorum, minora vero propter regnum terrarum imperari ab eodem uno Deo qui coelum fecit et terram. Ibi namque dictum est: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis [Isai. I]. Hic vero: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]. Ideoque recte cum diceret regnum Dei evangelizari, addidit: Et omnis in illud vim facit.
29 Magna enim vis et violentia grandis est nos terra genitos, coelorum sedem quaerere, possidere velle per virtutem quod non potuimus tenere per naturam, nec solum terrena contemnere, sed et linguas deridentium nos talia contemnentes. Hoc enim subdidit, cum de spernendis divitiis locutus a Pharisaeis esset derisus.
30 Facilius est autem coelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. Ne putarent in eo quod dixit: Lex et prophetae usque ad Ioannem, legis vel prophetarum ab eo destructionem praedicari, manifeste protestatur, facilius maxima mundi elementa quam minima legis dicta transire. Et revera: praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII]. Et alibi: Coelos autem novos, et terram novam, et promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat [II Petr. III]. De longe autem ne unius quidem litterae summitas, hoc est nec minima quaeque et quae levia vel superstitiosa videntur, a sacramentis spiritalibus vacant, quin omnia recapitulentur in Evangelio.
31 Et tamen lex et prophetae usque ad Ioannem, quia non potuit ultra venturum prophetari quod Ioannis praeconio iam venisse clarebat.
32 Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur, et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Quod de lege in perpetuum non violanda praedixerat, uno exempli gratia de illa sumpto testimonio confirmat, ut ex hoc uno discerent, etiam in caeteris eum non ad solvenda, sed ad implenda legis decreta venisse.
33 Cuius expositionem testimonii, si qui plenius videre desiderat, non nostra, sed maiorum monumenta scrutetur. Beatissimi etenim patres, Augustinus in libro de Sermone Domini in monte primo. Hieronymus, et Ambrosius in commentariis evangelistarum, Matthaei et Lucae, sed et alii quam plurimi in suis quisque opusculis de illo satis superque dixerunt.
34 Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Purpuram regii habitus esse colorem, marinis e conchyliis tinctam, nemo fere qui dubitet. Nam conchylia ferro circumcisa lacrymas purpurei coloris, quibus lana tingatur, emittunt. Byssum vero, genus est quoddam lini, nimium candidi et mollissimi, quod Graeci πάπατιν vocant.
35 Admoverat ergo Dominus supra facere amicos de mammona iniquitatis, qui cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula: quod audientes Pharisaei deridebant. Verum ille quae praeposuerat exemplis astruens, ostendit ideo divitem purpuratum, irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum, a quo in vitae tabernacula recipi posset, amicum sibi facere neglexerat.
36 Nonnulli autem putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi, sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur, ibi res iniuste sublata restitutione quadrupli punitur, hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur quod ut quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit.
37 Hinc ergo, hinc summopere colligendum est qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium, non putant esse peccatum; quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset.
38 Nemo quippe vestimenta praecipua, nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Quam culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abiectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Ioanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum [Matth. III]. Sed notandum nobis magnopere est, in ore Veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis.
39 Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives. Et protinus subiungitur:
40 Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus de paupere et divite verbum faciens nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit, atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii inquitatis [Luc. XIII]. At contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine tuo [Exod. XXXIII]. Ait ergo de divite: Homo quidam.
41 Ait de paupere: Egenus nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum divitem nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per iudicium reprobationis ignoro.
42 Qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. Plenus ulceribus mendicus Lazarus, ante ianuas divitis iacet. Qua de re una Dominus duo iudicia explevit. Habuisse enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus, ante eius ianuam non iacuisset, si remotus fuisset, si eius inopia non esset oculis importuna.
43 Rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset tentationem pauper in animo. Sed dum egenum et ulceratum ante ianuam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex visione pauperis non miserenti diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis, tentatum quotidie pauperem probavit.
44 Cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiam si sanus fuisset. Rursum suffecisset aegritudo, etiam si subsidium adesset. Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit, atque insuper videbat procedentem divitem, obsequentibus cuneis fulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera lingebant.
45 Ex una ergo re, omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam divitis iacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem.
46 Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Sinus Abraham requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni, poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat.
47 Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius, et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas iudiciorum Dei, o quam districte agitur bonorum actuum, malorumque retributio! Certe superius dictum est, quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat; nunc de supplicio divitis dicitur, quia de extremo digiti Lazari distillari aquam in os suum concupiscit.
48 Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit. Sed notandum valde est quid sit quod dives in igne positus linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione, et tenacia, de edacitate peccasse.
49 Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur, apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. Sed cum gravi valde pavore pensandum est hoc quod sequitur.
50 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod quod purgaretur.
51 Sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae.
52 Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur: Hi qui volunt ad vos transire non possint. Quod enim hi qui in inferno sunt, ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est.
53 Qui vero iam in beatitudinis sortem suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est, a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare.
54 Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia iustorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tunc auctoris sui iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant.
55 Unde nunc sequitur:
56 Et ait: Rogo te ergo, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam, ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit, quos reliquit.
57 Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non cognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam suis timeret. Ut ergo peccatores amplius in supplicio puniantur, et corum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi iudicii, iniusti in requie quosdam iustos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur.
58 Iusti vero in tormentis semper intuentur iniustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt, tantoque maiores ereptori sui gratias referant, quanto evidentius vident in aliis quid ipsi perpeti, si essent neglecti, potuerunt. Quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.
59 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sed qui verba Dei despexerat, haec audire non posse suos sequaces, aestimabat. Unde et respondit dives:
60 Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Cui mox veraci sententia dicitur:
61 Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis surrexerit, credent. Quia nimirum qui verba legis despiciunt Redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Et nimirum constat quia cuius implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Quem vero iuxta allegoriam, dives iste, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Iudaicum populum significat, qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem?
62 Quem autem Lazarus ulceribus plenus, nisi gentilem populum figuraliter exprimit? qui dum, conversus ad Deum, peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere, virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente.
63 Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat, qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus timuit, et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa.
64 At contra iacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua, vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt.
65 Unde et bene Lazarus adiutus interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem iuvant, qui eius vulnera per linguae correptionem curant. Contigit vero ut uterque moreretur: dives, qui induebatur purpura et bysso, sepultus in inferno, in sinu vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus, nisi secretam requiem significat Patris? de qua Veritas. Multi (inquit) venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum. Filii autem regni huius eiicientur in tenebras exteriores [Matth. VIII]. Qui enim purpura indutus dicitur, recte filius regni vocatur.
66 Qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii, super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
67 Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione iustorum vel ultima participari. Cui respondetur, quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putavit. Habere hic etenim possunt et iusti bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est, aeterna appetunt, eorum iudicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur.
68 Inter haec vero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam huius infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus, quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Iudaicus populus, qui ex magna iam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit.
69 Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia eos ad spiritalem intelligentiam non assurgere, in inferno positus gemit. Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Moysen et prophetas habeant dicitur. Sed ait quod non credunt, nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent ei.
70 Certe de Moyse veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi. De me enim ille scripsit [Ioan. V]. Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Iudaicus populus quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit; cumque Moysi verba spiritaliter intelligere renuit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non pervenit.
Beda Venerabilis HOME

csg85.330

    >>> XVII.
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9 > Genesis, 28 > sectio 34 > sectio 6 > Regum I, 17 > sectio 8 > 28 > Psalmi, 38 > Zacharias, 9 > 16 > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik